Haller's Concordance: SEMINATUM
- omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus est Mt. 13:19
- hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum Mk. 4:15
- sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra Mk. 4:31
- et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare Mk. 4:32
- seminatum est enim malum, quibus me interrogas de ea, et necdum venit destrictio ipsius. 4 Esd. 4:28
- si ergo non messum fuerit quod seminatum est, et discesserit locus ubi seminatum est malum, non veniet ager ubi seminatum est bonum. 4 Esd. 4:29
- quoniam granum seminis mali seminatum est in corde Adam ab initio, et quantum impietatis generavit usque nunc et generabit usque cum veniat area. 4 Esd. 4:30
- nam qui acceperunt perierunt, non custodientes quod in eis seminatum fuerat. 4 Esd. 9:33
- quod seminatum est vel quod missum est vel quae suscepta sunt, exterminentur haec, susceptoria vero manent. apud nos si enim non sic factum est. 4 Esd. 9:35