Haller's Concordance: SEMITA
- fiat Dan coluber in via cerastes in semita mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro Gen. 49:17
- post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem Job 41:32
- ostende mihi Domine viam tuam et deduc me in semita recta propter insidiatores meos Ps. 27:11
- non est conversum retro cor nostrum nec declinaverunt gressus nostri a semita tua Ps. 44:18
- deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui Ps. 119:35
- ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua Ps. 119:101
- iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et crescit usque ad perfectam diem Pr. 4:18
- in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem Pr. 12:28
- semita vitae super eruditum ut declinet de inferno novissimo Pr. 15:24
- semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam Pr. 16:17
- semita iusti recta est rectus callis iusti ad ambulandum Isa. 26:7
- et in semita iudiciorum tuorum Domine sustinuimus te nomen tuum et memoriale tuum in desiderio animae Isa. 26:8
- et erit ibi semita et via et via sancta vocabitur non transibit per eam pollutus et haec erit nobis directa via ita ut stulti non errent per eam Isa. 35:8
- persequetur eos transibit in pace semita in pedibus eius non apparebit Isa. 41:3
- et dicam viam facite praebete iter declinate de semita auferte offendicula de via populi mei Isa. 57:14
- semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis. 4 Esd. 7:8
- vae qui constringuntur a peccatis suis et obteguntur ab iniquitatibus suis, quemadmodum ager constringitur a silva et spinis tegitur semita eius, per quam non transiet homo, et excluditur et mittitur ad devorationem ignis. 4 Esd. 16:78