Haller's Concordance: SEMITAE
- in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios Judg. 5:6
- involutae sunt semitae gressuum eorum ambulabunt in vacuum et peribunt Job 6:18
- omnes semitae Domini misericordia et veritas his qui custodiunt pactum eius et testificationem eius Ps. 25:10
- in mari via tua et semitae tuae in aquis multis et vestigia tua non sunt agnita Ps. 77:19
- beatus homo cuius fortitudo est in te semitae in corde eius Ps. 84:5
- lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae Ps. 119:105
- sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt Pr. 1:19
- et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius Pr. 2:18
- viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae Pr. 3:17
- et sic correctae sunt semitae eorum qui in terris sunt et quae tibi placent didicerunt homines Wis. 9:18
- et ponam omnes montes meos in viam et semitae meae exaltabuntur Isa. 49:11
- viam pacis nescierunt et non est iudicium in gressibus eorum semitae eorum incurvatae sunt eis omnis qui calcat in ea ignorat pacem Isa. 59:8
- et relinquetur deserta terra, et agri eius inveteraverunt, et viae eius et omnes semitae germinabunt spinas, eo quod non transient oves per eam. 4 Esd. 16:33