Haller's Concordance: SEMPITERNA
- suburbana autem eorum non venient quia possessio sempiterna est Lev. 25:34
- locutus est Dominus ad Aaron ecce dedi tibi custodiam primitiarum mearum omnia quae sanctificantur a filiis Israhel tibi tradidi et filiis tuis pro officio sacerdotali legitima sempiterna Num. 18:8
- haec sempiterna erunt et legitima in cunctis habitationibus vestris Num. 35:29
- habitaculum eius sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere Dt. 33:27
- quia dixisti sempiterna misericordia aedificabitur caelos fundabis et veritas tua in eis Ps. 89:2
- adbreviasti dies adulescentiae eius operuisti eum ignominia sempiterna Ps. 89:45
- lameth in memoria sempiterna erit iustus mem ab auditu malo non timebit nun paratum cor eius confidens in Domino Ps. 112:7
- iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas Ps. 119:142
- et Iesum Iosedec qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloria sempiterna Sir. 49:14
- et redempti a Domino convertentur et venient in Sion cum laude et laetitia sempiterna super caput eorum gaudium et laetitiam obtinebunt et fugiet dolor et gemitus Isa. 35:10
- et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et laetitia sempiterna super capita eorum gaudium et laetitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus Isa. 51:11
- in momento indignationis abscondi faciem meam parumper a te et in misericordia sempiterna misertus sum tui dixit redemptor tuus Dominus Isa. 54:8
- pro confusione vestra duplici et rubore laudabunt partem eorum propter hoc in terra sua duplicia possidebunt laetitia sempiterna erit eis Isa. 61:7
- si in via Dei ambulasses habitasses in pace sempiterna Bar. 3:13
- exue te Hierusalem stola luctus et vexationis tuae et indue te decore et honore eius quae a Deo tibi est in sempiterna gloriae Bar. 5:1
- Igitur post finem dierum ego Nabuchodonosor oculos meos ad caelum levavi, et sensus meus redditus est mihi: et Altissimo benedixi, et viventem in sempiternum laudavi, et glorificavi: quia potestas eius potestas sempiterna, et regnum eius in generationem et generationem. Dan. 4:34
- Septuaginta hebdomades abbreviatae sunt super populum tuum, et super urbem sanctam tuam ut consummetur praevaricatio, et finem accipiat peccatum, et deleatur iniquitas, et adducatur iustitia sempiterna, et impleatur visio, et prophetia, et ungatur Sanctus sanctorum. Dan. 9:24
- invisibilia enim ipsius a creatura mundi per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur sempiterna quoque eius virtus et divinitas ut sint inexcusabiles Rom. 1:20
- et super his omnibus non se avertent ab iniquitatibus suis nec super has plagas memorantur sempiterna. 4 Esd. 16:21