Haller's Concordance: SEMPITERNAM
- et ait ego te augebo et multiplicabo et faciam in turbas populorum daboque tibi terram hanc et semini tuo post te in possessionem sempiternam Gen. 48:4
- sic fac mecum ut aedificem domum nomini Domini Dei mei et consecrem eam ad adolendum incensum coram illo et fumiganda aromata et ad propositionem panum sempiternam et holocaustomata mane et vespere sabbatis quoque et neomeniis et sollemnitatibus Domini Dei nostri in sempiternum quae mandata sunt Israheli 2 Par. 2:4
- Audivi a patre meo quod tu Domine tulisses Israel de cunctis Gentibus, et patres nostros ex omnibus retro maioribus suis, ut possideres hereditatem sempiternam, fecistique eis sicut locutus es. Esther 14:5
- pones enim eum benedictionem sempiternam et hilarabis eum laetitia apud vultum tuum Ps. 21:6
- non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem nec splendor lunae inluminabit te sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam et Deus tuus in gloriam tuam Isa. 60:19
- non occidet ultra sol tuus et luna tua non minuetur quia Dominus erit in lucem sempiternam et conplebuntur dies luctus tui Isa. 60:20
- qui enim induxit vobis mala ipse rursum adducet vobis sempiternam iucunditatem cum salute vestra Bar. 4:29
- ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis 2 Th. 3:16