Haller's Concordance: SENECTUTEM
- et habeas qui consoletur animam tuam et enutriat senectutem de nuru enim tua natus est quae te diligit et multo tibi est melior quam si septem haberes filios Ruth 4:15
- timeo ergo ne forte mihi haec eveniant et cum sim unicus parentibus meis deponam senectutem illorum cum tristitia ad infernum Tob. 6:15
- insuper et usque ad senectutem et canos Deus ne derelinquas me donec adnuntiem brachium tuum generationi cunctisque qui venturi sunt fortitudines tuas Ps. 71:18
- et dedit Dominus ipsi Chaleb fortitudinem et usque ad senectutem permansit illi virtus ut ascenderet in excelsum terrae locum et semen ipsius obtinuit hereditatem Sir. 46:11
- et interrogavi et dixi: cum iam dederis mihi viam, loquar coram te; nam mater nostra, de qua dixisti mihi, adhuc iuvenis est, iam ad senectutem adpropinquat? 4 Esd. 5:50