Haller's Concordance: ARTIFEX
- iuncto sibi socio Hooliab filio Achisamech de tribu Dan qui et ipse artifex lignorum egregius fuit et polymitarius atque plumarius ex hyacintho purpura vermiculo et bysso Ex. 38:23
- et quaecumque sunt absconsa et inprovisa didici omnium enim artifex docuit me sapientia Wis. 7:21
- si autem sensus operatur quis horum quae sunt magis quam illa est artifex Wis. 8:6
- vani sunt autem omnes homines quibus non subest scientia Dei et de his quae videntur bona non potuerunt intellegere eum qui est neque operibus adtendentes agnoverunt quis esset artifex Wis. 13:1
- aut si quis artifex faber de silva lignum rectum secaverit et huius docte eradat omnem corticem et arte sua usus diligenter fabricet vas utile in conversatione vitae Wis. 13:11
- illud enim cupiditas adquirendi excogitavit et artifex sapientia fabricavit sua Wis. 14:2
- forte lignum et inputribile elegit artifex sapiens quaerit quomodo statuat simulacrum quod non moveatur Isa. 40:20
- artifex lignarius extendit normam formavit illud in runcina fecit illud in angularibus et in circino tornavit illud et fecit imaginem viri quasi speciosum hominem habitantem in domo Isa. 44:13
- stultus factus est omnis homo ab scientia confusus est omnis artifex in sculptili quoniam falsum est quod conflavit et non est spiritus in eis Jer. 10:14
- quia ex Israhel et ipse est artifex fecit illum et non est Deus quoniam in aranearum telas erit vitulus Samariae Osee 8:6
- expectabat enim fundamenta habentem civitatem cuius artifex et conditor Deus Heb. 11:10
- et vox citharoedorum et musicorum et tibia canentium et tuba non audietur in te amplius et omnis artifex omnis artis non invenietur in te amplius et vox molae non audietur in te amplius Apoc. 18:22