Haller's Concordance: SENEM
- prius autem quam irent cubitum viri civitatis vallaverunt domum a puero usque ad senem omnis populus simul Gen. 19:4
- surrexit Iacob a puteo Iuramenti tuleruntque eum filii cum parvulis et uxoribus suis in plaustris quae miserat Pharao ad portandum senem Gen. 46:5
- et interfecerunt omnia quae erant in ea a viro usque ad mulierem ab infante usque ad senem boves quoque et oves et asinos in ore gladii percusserunt Josu. 6:21
- missae sunt per cursores regis ad universas provincias ut occiderent atque delerent omnes Iudaeos, a puero usque ad senem, parvulos, et mulieres, uno die, hoc est tertiodecimo mensis duodecimi, qui vocatur Adar, et bona eorum diriperent. Esther 3:13
- pauperem superbum et divitem mendacem et senem fatuum et insensatum Sir. 25:4
- fortem et virum bellatorem iudicem et prophetam et ariolum et senem Isa. 3:2
- et inruet populus vir ad virum unusquisque ad proximum suum tumultuabitur puer contra senem et ignobilis contra nobilem Isa. 3:5
- iratus sum super populum meum contaminavi hereditatem meam et dedi eos in manu tua non posuisti eis misericordias super senem adgravasti iugum tuum valde Isa. 47:6
- et conlidam in te virum et mulierem et conlidam in te senem et puerum et conlidam in te iuvenem et virginem Jer. 51:22
- qui non sunt reveriti senem neque puerorum miserti sunt et abduxerunt dilectos viduae et a filiis unicam desolaverunt Bar. 4:16
- senem adulescentulum et virginem parvulum et mulieres interficite usque ad internicionem omnem autem super quem videritis thau ne occidatis et a sanctuario meo incipite coeperunt ergo a viris senioribus qui erant ante faciem domus Ezec. 9:6
- sed non post multum temporis misit rex senem quendam antiochenum qui conpelleret Iudaeos ut se transferrent a patriis et Dei legibus 2 Ma. 6:1
- senem et iuvenem intra muros tuos serva, 4 Esd. 2:22