Haller's Concordance: SENSUM
- det quoque tibi Dominus prudentiam et sensum ut regere possis Israhel et custodire legem Domini Dei tui 1 Par. 22:12
- fascinatio enim nugacitatis obscurat bona et inconstantia concupiscentiae transvertit sensum sine malitia Wis. 4:12
- corpus enim quod corrumpitur adgravat animam et deprimit terrena inhabitatio sensum multa cogitantem Wis. 9:15
- sensum autem tuum quis scivit nisi tu dederis sapientiam et miseris sanctum spiritum tuum de altissimis Wis. 9:17
- bonus sensus usque in tempus abscondebit verba illius et labia multorum enarrabunt sensum illius Sir. 1:30
- plurima enim super sensum hominis ostensa sunt tibi Sir. 3:25
- rex insipiens perdet populum suum et civitates inhabitabuntur per sensum prudentium Sir. 10:3
- creavit illis scientiam spiritus sensum implevit cor illorum et mala et bona ostendit illis Sir. 17:6
- amico et inimico noli enarrare sensum tuum et si est tibi delictum noli denudare Sir. 19:8
- est autem tacens non habens sensum loquellae et est tacens sciens tempus apti temporis Sir. 20:6
- qui custodit iustitiam continebit sensum eius Sir. 21:12
- pungens oculum deducens lacrimas et qui pungit cor proferet sensum Sir. 22:24
- qui adimplet quasi Eufrates sensum qui multiplicat quasi Iordanis in tempore messis Sir. 24:36
- gravia haec homini habenti sensum correptio domus et inproperium feneratoris Sir. 29:34
- cogitatus praesentiae avertit sensum et infirmitas gravis sobriam facit animam Sir. 31:2
- et abivimus unusquisque in sensum cordis nostri maligni operari diis alienis facientes mala ante oculos Domini Dei nostri Bar. 1:22
- quasi possint sentire qui non habent motum et ipsi cum intellexerint relinquent ea sensum enim non habent ipsi dii illorum Bar. 6:41
- et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent caelum, neque recordarentur iudiciorum iustorum. Dan. 13:9
- Et nunc introgressi sunt in conspectu meo sapientes magi, ut scripturam hanc legerent, et interpretationem eius indicarent mihi: et nequiverunt sensum huius sermonis edicere. Dan. 5:15
- tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturas Lk. 24:45
- et sicut non probaverunt Deum habere in notitia tradidit eos Deus in reprobum sensum ut faciant quae non conveniunt Rom. 1:28
- quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit Rom. 11:34
- quis enim cognovit sensum Domini qui instruat eum nos autem sensum Christi habemus 1 Cor. 2:16
- et pax Dei quae exsuperat omnem sensum custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu Phil. 4:7
- et scimus quoniam Filius Dei venit et dedit nobis sensum ut cognoscamus verum Deum et simus in vero Filio eius hic est verus Deus et vita aeterna 1 Jn. 5:20
- et legebat in area quae est ante sacram portam templi a prima luce usque ad vesperam coram viris et mulieribus, et dederunt omnes sensum ad legem. 3 Esd. 9:41
- et videbunt qui recepti sunt homines, qui mortem non gustaverunt a nativitate sua, et mutabitur cor inhabitantium et convertetur in sensum alium. 4 Esd. 6:26
- qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. 4 Esd. 7:72
- et respondi et dixi: absolve ergo anima sensum et devoret quod sapit. 4 Esd. 8:4
- vitam enim tuam disposuisti in sapientiam, et sensum tuum vocasti matrem. 4 Esd. 13:55