Haller's Concordance: SENTENTIAE
- filium quoque et filiam si cornu percusserit simili sententiae subiacebit Ex. 21:31
- non sequeris turbam ad faciendum malum nec in iudicio plurimorum adquiesces sententiae ut a vero devies Ex. 23:2
- Domini enim sententiae fuerat ut indurarentur corda eorum et pugnarent contra Israhel et caderent et non mererentur ullam clementiam ac perirent sicut praeceperat Dominus Mosi Josu. 11:20
- cui sententiae Vasthi regina subiaceret, quae Assueri regis imperium, quod per eunuchos mandaverat, facere noluisset. Esther 1:15
- Haec est interpretatio sententiae Altissimi, quae pervenit super dominum meum regem: Dan. 4:24
- nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum. 4 Esd. 7:78