Haller's Concordance: ARTIFICUM
- maledictus homo qui facit sculptile et conflatile abominationem Domini opus manuum artificum ponetque illud in abscondito et respondebit omnis populus et dicet amen Dt. 27:15
- et Maonathi genuit Ophra Saraias autem genuit Ioab patrem vallis Artificum ibi quippe artifices erant 1 Par. 4:14
- ut ubicumque opus est aurum de auro et ubicumque opus est argentum argenti opera fiant per manus artificum et si quis sponte offert impleat manum suam hodie et offerat quod voluerit Domino 1 Par. 29:5
- argentum quod reppertum est in domo Domini conflaverunt datumque est praefectis artificum et diversa opera fabricantium 2 Par. 34:17
- et Ono valle Artificum 2 Esd. 11:35
- verti me alio vidique sub sole nec velocium esse cursum nec fortium bellum nec sapientium panem nec doctorum divitias nec artificum gratiam sed tempus casumque in omnibus Eccl. 9:11
- in manus artificum opera laudabitur et princeps populi in sapientia sermonis sui in sensu vero seniorum verbum Sir. 9:24
- argentum involutum de Tharsis adfertur et aurum de Ofaz opus artificis et manus aerarii hyacinthus et purpura indumentum eorum opus artificum universa haec Jer. 10:9
- et nunc addiderunt ad peccandum feceruntque sibi conflatile de argento suo quasi similitudinem idolorum factura artificum totum est his ipsi dicunt immolate homines vitulos adorantes Osee 13:2