Haller's Concordance: SEORSUM
- et statuit Abraham septem agnas gregis seorsum Gen. 21:28
- cui dixit Abimelech quid sibi volunt septem agnae istae quas stare fecisti seorsum Gen. 21:29
- et misit per manus servorum suorum singulos seorsum greges dixitque pueris suis antecedite me et sit spatium inter gregem et gregem Gen. 32:16
- quibus adpositis seorsum Ioseph et seorsum fratribus Aegyptiis quoque qui vescebantur simul seorsum inlicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis et profanum putant huiuscemodi convivium Gen. 43:32
- e quibus quinque iunges seorsum et sex sibi mutuo copulabis ita ut sextum sagum in fronte tecti duplices Ex. 26:9
- quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim Ex. 36:16
- die octavo adsumet duos agnos inmaculatos et ovem anniculam absque macula et tres decimas similae in sacrificium quae conspersa sit oleo et seorsum olei sextarium Lev. 14:10
- dixitque ad Core tu et omnis congregatio tua state seorsum coram Domino et Aaron die crastino separatim Num. 16:16
- cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Judg. 7:5
- dixitque Samuhel coco da partem quam dedi tibi et praecepi ut reponeres seorsum apud te 1 Ki. 9:23
- cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eius 2 Ki. 3:27
- egressi sunt ergo filii Ammon et direxerunt aciem ante ipsum introitum portae Syrus autem Soba et Roob et Histob et Maacha seorsum erant in campo 2 Ki. 10:8
- deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terram 2 Ki. 12:16
- diviseruntque sibi regiones ut circuirent eas Ahab ibat per viam unam et Abdias per viam alteram seorsum 3 Ki. 18:6
- percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terrae 4 Ki. 15:5
- Iohanan vero filius Caree dixit ad Godoliam seorsum in Masphat loquens ibo et percutiam Ismahel filium Nathaniae nullo sciente ne interficiat animam tuam et dissipentur omnes Iudaei qui congregati sunt ad te et peribunt reliquiae Iuda Jer. 40:15
- et planget terra familiae et familiae seorsum familiae domus David seorsum et mulieres eorum seorsum Zach. 12:12
- familiae domus Nathan seorsum et mulieres eorum seorsum familiae domus Levi seorsum et mulieres eorum seorsum familiae Semei seorsum et mulieres eorum seorsum Zach. 12:13
- omnes familiae reliquae familiae et familiae seorsum et mulieres eorum seorsum Zach. 12:14
- quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus Mt. 14:13
- et post dies sex adsumpsit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem eius et ducit illos in montem excelsum seorsum Mt. 17:1
- sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia Mk. 4:34
- et ait illis venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum erant enim qui veniebant et rediebant multi et nec manducandi spatium habebant Mk. 6:31
- et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum Mk. 6:32
- et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius Mk. 7:33
- et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum et Iohannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis Mk. 9:2
- et reversi apostoli narraverunt illi quaecumque fecerunt et adsumptis illis secessit seorsum in locum desertum qui est Bethsaida Lk. 9:10
- adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi Acts 23:19
- ascendi autem secundum revelationem et contuli cum illis evangelium quod praedico in gentibus seorsum autem his qui videbantur ne forte in vacuum currerem aut cucurrissem Gal. 2:2