Haller's Concordance: SEPARABIS
- separabis omne quod aperit vulvam Domino et quod primitivum est in pecoribus tuis quicquid habueris masculini sexus consecrabis Domino Ex. 13:12
- ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei Num. 8:14
- et separabis partem Domino ab his qui pugnaverunt et fuerunt in bello unam animam de quingentis tam ex hominibus quam ex bubus et asinis et ovibus Num. 31:28
- decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quae nascuntur in terra per annos singulos Dt. 14:22
- anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quae nascuntur tibi eo tempore et repones intra ianuas tuas Dt. 14:28
- tres civitates separabis tibi in medio terrae quam Dominus Deus tuus dabit tibi in possessionem Dt. 19:2
- cumque descendisset populus ad aquas dixit Dominus ad Gedeon qui lingua lambuerint aquas sicut solent canes lambere separabis eos seorsum qui autem curvatis genibus biberint in altera parte erunt Judg. 7:5