Haller's Concordance: SEPARATE
- separate apud vos primitias Domino omnis voluntarius et proni animi offerat eas Domino aurum et argentum et aes Ex. 35:5
- separate ergo et vos iumentum mundum ab inmundo et avem mundam ab inmunda ne polluatis animas vestras in pecore et in avibus et cunctis quae moventur in terra et quae vobis ostendi esse polluta Lev. 20:25
- separate urbes fugitivorum de quibus locutus sum ad vos per manum Mosi Josu. 20:2
- ponite cor vestrum in moenibus separate palatia eius ut narretis in generatione novissima Ps. 48:13
- cumque coeperitis terram dividere sortito separate primitias Domino sanctificatum de terra longitudine viginti quinque milia et latitudine decem milia sanctificatum erit in omni termino eius per circuitum Ezec. 45:1
- haec dicit Dominus Deus sufficiat vobis principes Israhel iniquitatem et rapinas intermittite et iudicium et iustitiam facite separate confinia vestra a populo meo ait Dominus Deus Ezec. 45:9
- Et dixit ad eos Daniel: Separate illos ab invicem procul, et diiudicabo eos. Dan. 13:51
- ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eos Acts 13:2