Haller's Concordance: ARUIT
- induta est caro mea putredine et sordibus pulveris cutis mea aruit et contracta est Job 7:5
- aruit velut testa fortitudo mea et lingua mea adhesit palato meo et in pulverem mortis detraxisti me Ps. 22:15
- et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto Ps. 106:9
- aquae enim Nemrim desertae erunt quia aruit herba defecit germen viror omnis interiit Isa. 15:6
- egeni et pauperes quaerunt aquas et non sunt lingua eorum siti aruit ego Dominus exaudiam eos Deus Israhel non derelinquam eos Isa. 41:17
- HETH denigrata est super carbones facies eorum et non sunt cogniti in plateis adhesit cutis eorum ossibus aruit et facta est quasi lignum Lam. 4:8
- ego quoque prohibui a vobis imbrem cum adhuc tres menses superessent usque ad messem et plui super civitatem unam et super civitatem alteram non plui pars una conpluta est et pars super quam non plui aruit Amos 4:7
- et videntes discipuli mirati sunt dicentes quomodo continuo aruit Mt. 21:20
- et recordatus Petrus dicit ei rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit Mk. 11:21
- et aliud cecidit supra petram et natum aruit quia non habebat humorem Lk. 8:6
- si quis in me non manserit mittetur foras sicut palmes et aruit et colligent eos et in ignem mittunt et ardent Jn. 15:6
- et alter angelus exivit de templo clamans voce magna ad sedentem super nubem mitte falcem tuam et mete quia venit hora ut metatur quoniam aruit messis terrae Apoc. 14:15