Haller's Concordance: SEPTENTRIONALIS
- aeque ad septentrionalis plagam tentoria columnae basesque et capita columnarum eiusdem et mensurae et operis ac metalli erant Ex. 38:11
- contra orientem duo milia erunt cubiti et contra meridiem similiter duo milia ad mare quoque quod respicit occidentem eadem mensura erit et septentrionalis plaga aequali termino finietur eruntque urbes in medio et foris suburbana Num. 35:5
- fuitque terminus eorum contra aquilonem ab Iordane pergens iuxta latus Hiericho septentrionalis plagae et inde contra occidentem ad montana conscendens et perveniens in solitudinem Bethaven Josu. 18:12
- cecidit igitur sors orientalis Selemiae porro Zacchariae filio eius viro prudentissimo et erudito sortito obtigit plaga septentrionalis 1 Par. 26:14
- et erit terminus a mari usque ad atrium Aenon terminus Damasci et ab aquilone ad aquilonem et terminus Emath plaga autem septentrionalis Ezec. 47:17