Haller's Concordance: SEPTIMA
- requievitque arca mense septimo vicesima septima die mensis super montes Armeniae Gen. 8:4
- mense secundo septima et vicesima die mensis arefacta est terra Gen. 8:14
- dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinent Ex. 12:16
- venit septima dies et egressi de populo ut colligerent non invenerunt Ex. 16:27
- sex diebus operaberis septima die cessabis ut requiescat bos et asinus tuus et refrigeretur filius ancillae tuae et advena Ex. 23:12
- sin autem mortuus fuerit subito quispiam coram eo polluetur caput consecrationis eius quod radet ilico et in eadem die purgationis suae et rursum septima Num. 6:9
- tribui filiorum Dan per familias suas egressa est sors septima Josu. 19:40
- accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfliget 2 Ki. 12:18
- in septima autem vice ecce nubicula parva quasi vestigium hominis ascendebat de mari qui ait ascende et dic Ahab iunge et descende ne occupet te pluvia 3 Ki. 18:44
- dirigebant septem diebus ex adverso hii atque illi acies septima autem die commissum est bellum percusseruntque filii Israhel de Syris centum milia peditum in die una 3 Ki. 20:29
- mense quinto septima die mensis ipse est annus nonusdecimus regis Babylonis venit Nabuzardan princeps exercitus servus regis Babylonis Hierusalem 4 Ki. 25:8
- factum est vero anno tricesimo septimo transmigrationis Ioiachin regis Iudae mense duodecimo vicesima septima die mensis sublevavit Evilmerodach rex Babylonis anno quo regnare coeperat caput Ioiachin regis Iuda de carcere 4 Ki. 25:27
- septima Accos octava Abia 1 Par. 24:10
- septima Israhela filiis et fratribus eius duodecim 1 Par. 25:14
- in sex tribulationibus liberabit te et in septima non tanget te malum Job 5:19
- in anno quinto in septima die mensis in tempore quo ceperunt Chaldei Hierusalem et succenderunt eam igni Bar. 1:2
- et factum est in undecimo anno in primo in septima mensis factum est verbum Domini ad me dicens Ezec. 30:20
- et sic facies in septima mensis pro unoquoque qui ignoravit et errore deceptus est et expiabitis pro domo Ezec. 45:20
- Iudas autem collecto exercitu venit in civitatem Odollam et cum septima dies superveniret secundum consuetudinem purificati in eodem loco sabbatum egerunt 2 Ma. 12:38
- interrogabat ergo horam ab eis in qua melius habuerit et dixerunt ei quia heri hora septima reliquit eum febris Jn. 4:52
- dixit enim quodam loco de die septima sic et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis Heb. 4:4
- et tertio die imperasti aquis congregari in septima parte terrae, sex vero partes siccasti et conservasti, ut ex his sint coram te ministrantia seminata adeo et culta. 4 Esd. 6:42
- et separasti ea ab alterutro; non enim poterat septima pars ubi erat aqua congregata capere ea. 4 Esd. 6:50
- septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari. 4 Esd. 7:87