Haller's Concordance: SEPTIMI
- decimo die mensis huius septimi dies expiationum erit celeberrimus et vocabitur sanctus adfligetisque animas vestras in eo et offeretis holocaustum Domino Lev. 23:27
- loquere filiis Israhel a quintodecimo die mensis huius septimi erunt feriae tabernaculorum septem diebus Domino Lev. 23:34
- a quintodecimo ergo die mensis septimi quando congregaveritis omnes fructus terrae vestrae celebrabitis ferias Domini septem diebus die primo et die octavo erit sabbatum id est requies Lev. 23:39
- mensis etiam septimi prima dies venerabilis et sancta erit vobis omne opus servile non facietis in ea quia dies clangoris est et tubarum Num. 29:1
- decima quoque dies mensis huius septimi erit vobis sancta atque venerabilis et adfligetis animas vestras omne opus servile non facietis in ea Num. 29:7
- quintadecima vero die mensis septimi quae vobis erit sancta atque venerabilis omne opus servile non facietis in ea sed celebrabitis sollemnitatem Domino septem diebus Num. 29:12
- venerunt igitur ad regem omnes viri Israhel in die sollemni mensis septimi 2 Par. 5:3
- igitur in die vicesimo tertio mensis septimi dimisit populos ad tabernacula sua laetantes atque gaudentes super bono quod fecerat Dominus David et Salomoni et Israhel populo suo 2 Par. 7:10
- a primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat 1 Esd. 3:6
- adtulit ergo Ezras sacerdos legem coram multitudine virorum et mulierum cunctisque qui poterant intellegere in die prima mensis septimi 2 Esd. 8:2
- haec dicit Dominus exercituum ieiunium quarti et ieiunium quinti et ieiunium septimi et ieiunium decimi erit domui Iuda in gaudium et in laetitiam et in sollemnitates praeclaras veritatem tantum et pacem diligite Zach. 8:19
- sed in diebus vocis septimi angeli cum coeperit tuba canere et consummabitur mysterium Dei sicut evangelizavit per servos suos prophetas Apoc. 10:7
- et quotquot vovebant Domino, a neomenia septimi mensis coeperunt offerre hostias Deo, et templum Domini nondum erat aedificatum. 3 Esd. 5:53
- et inhabitaverunt sacerdotes et Levitae et qui erant ex Israhel in Hierusalem et in tota regione una novilunio mensis septimi, et erant filii Israhel in commorationibus suis. 3 Esd. 9:37
- et adtulit Ezras pontifex legem omni multitudini eorum a viro usque ad mulierem et omnibus sacerdotibus, audire legem novilunio mensis septimi. 3 Esd. 9:40