Haller's Concordance: SEPTUPLUM
- dixitque ei Dominus nequaquam ita fiet sed omnis qui occiderit Cain septuplum punietur posuitque Dominus Cain signum ut non eum interficeret omnis qui invenisset eum Gen. 4:15
- septuplum ultio dabitur de Cain de Lamech vero septuagies septies Gen. 4:24
- sin autem nec sic oboedieritis mihi addam correptiones vestras septuplum propter peccata vestra Lev. 26:18
- si ambulaveritis ex adverso mihi nec volueritis audire me addam plagas vestras usque in septuplum propter peccata vestra Lev. 26:21
- eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum Ps. 12:6
- et redde vicinis nostris septuplum in sinu eorum obprobrium suum quo exprobraverunt tibi Domine Ps. 79:12
- deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam domus suae tradet Pr. 6:31
- non semines mala in sulcis iniuriae et non metes ea in septuplum Sir. 7:3
- est qui multa redimat modico pretio et restituens ea septuplum Sir. 20:12
- cum omni carne ab homine usque ad pecus et super peccatores septuplum Sir. 40:8
- Tunc Nabuchodonosor repletus est furore: et aspectus faciei illius immutatus est super Sidrach, Misach, et Abdenago, et praecepit ut succenderetur fornax septuplum quam succendi consueverat. Dan. 3:19