Haller's Concordance: SEPULCHRA
- et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex Aegypto Ex. 14:11
- vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Num. 11:34
- sed et de solitudine Sinai egressi venerunt ad sepulchra Concupiscentiae Num. 33:16
- et conversus Iosias vidit ibi sepulchra quae erant in monte misitque et tulit ossa de sepulchris et conbusit ea super altare et polluit illud iuxta verbum Domini quod locutus est vir Dei qui praedixerat verba haec 4 Ki. 23:16
- dormivitque Achaz cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate Hierusalem neque enim receperunt eum in sepulchra regum Israhel regnavitque Ezechias filius eius pro eo 2 Par. 28:27
- dormivitque Ezechias cum patribus suis et sepelierunt eum supra sepulchra filiorum David et celebravit eius exequias universus Iuda et omnes habitatores Hierusalem regnavitque Manasses filius eius pro eo 2 Par. 32:33
- post eum aedificavit Neemias filius Azboc princeps dimidiae partis vici Bethsur usque contra sepulchra David et usque ad piscinam quae grandi opere constructa est et usque ad domum Fortium 2 Esd. 3:16
- ipse ad sepulchra ducetur et in congerie mortuorum vigilabit Job 21:32
- ibi Assur et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes interfecti et qui ceciderunt gladio Ezec. 32:22
- quorum data sunt sepulchra in novissimis laci et facta est multitudo eius per gyrum sepulchri eius universi interfecti cadentesque gladio qui dederant quondam formidinem in terra viventium Ezec. 32:23
- ibi Mosoch et Thubal et omnis multitudo eius in circuitu illius sepulchra eius omnes hii incircumcisi interfectique et cadentes gladio quia dederunt formidinem suam in terra viventium Ezec. 32:26
- et scietis quia ego Dominus cum aperuero sepulchra vestra et eduxero vos de tumulis vestris populus meus Ezec. 37:13
- vae vobis scribae et Pharisaei hypocritae quia aedificatis sepulchra prophetarum et ornatis monumenta iustorum Mt. 23:29
- profecto testificamini quod consentitis operibus patrum vestrorum quoniam quidem ipsi eos occiderunt vos autem aedificatis eorum sepulchra Lk. 11:48