Haller's Concordance: SEQUAR
- praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir Gen. 33:14
- dixitque pueris suis praecedite me ecce ego post tergum sequar vos viro autem suo Nabal non indicavit 1 Ki. 25:19
- qui statim relictis bubus cucurrit post Heliam et ait osculer oro te patrem meum et matrem meam et sic sequar te dixitque ei vade et revertere quod enim meum erat feci tibi 3 Ki. 19:20
- et accedens unus scriba ait illi magister sequar te quocumque ieris Mt. 8:19
- factum est autem ambulantibus illis in via dixit quidam ad illum sequar te quocumque ieris Lk. 9:57
- et ait alter sequar te Domine sed primum permitte mihi renuntiare his qui domi sunt Lk. 9:61