Haller's Concordance: SEQUEBATUR
- omnisque praecederet armatus exercitus reliquum vulgus arcam sequebatur ac bucinis omnia concrepabant Josu. 6:9
- et septem ex eis septem bucinas quarum in iobeleis usus est praecedebantque arcam Domini ambulantes atque clangentes et armatus populus ibat ante eos vulgus autem reliquum sequebatur arcam et bucinis personabat Josu. 6:13
- Hebraei autem transierunt Iordanem terram Gad et Galaad cumque adhuc esset Saul in Galgal universus populus perterritus est qui sequebatur eum 1 Ki. 13:7
- quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur David 2 Ki. 2:10
- dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrum 2 Ki. 3:31
- forsitan nunc latitat in foveis aut in uno quo voluerit loco et cum ceciderit unus quilibet in principio audiet quicumque audierit et dicet facta est plaga in populo qui sequebatur Absalom 2 Ki. 17:9
- tunc divisus est populus Israhel in duas partes media pars populi sequebatur Thebni filium Gineth ut constitueret eum regem et media pars Amri 3 Ki. 16:21
- praevaluit autem populus qui erat cum Amri populo qui sequebatur Thebni filium Gineth mortuusque est Thebni et regnavit Amri 3 Ki. 16:22
- egressi sunt ergo pueri principum provinciarum ac reliquus exercitus sequebatur 3 Ki. 20:19
- de filiis autem Beniamin fratribus Saul tria milia magna enim pars eorum adhuc sequebatur domum Saul 1 Par. 12:29
- de filiis quoque Isachar viri eruditi qui norant singula tempora ad praecipiendum quid facere deberet Israhel principes ducenti omnis autem reliqua tribus eorum consilium sequebatur 1 Par. 12:32
- hunc sequebatur robustus ad proelia Heliada et cum eo tenentium arcum et clypeum ducenta milia 2 Par. 17:17
- qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eum 2 Par. 35:24
- altera autem famularum sequebatur dominam, defluentia in humum indumenta sustentans. Esther 15:7
- et surgens Iesus sequebatur eum et discipuli eius Mt. 9:19
- Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem Mt. 26:58
- et abiit cum illo et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum Mk. 5:24
- Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in via Mk. 10:52
- adulescens autem quidam sequebatur illum amictus sindone super nudo et tenuerunt eum Mk. 14:51
- et confestim vidit et sequebatur illum magnificans Deum et omnis plebs ut vidit dedit laudem Deo Lk. 18:43
- conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe Lk. 22:54
- sequebatur autem illum multa turba populi et mulierum quae plangebant et lamentabant eum Lk. 23:27
- et sequebatur eum multitudo magna quia videbant signa quae faciebat super his qui infirmabantur Jn. 6:2
- sequebatur autem Iesum Simon Petrus et alius discipulus discipulus autem ille erat notus pontifici et introivit cum Iesu in atrium pontificis Jn. 18:15
- et exiens sequebatur et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum aestimabat autem se visum videre Acts 12:9
- sequebatur enim multitudo populi clamans tolle eum Acts 21:36
- et ecce equus pallidus et qui sedebat desuper nomen illi Mors et inferus sequebatur eum et data est illi potestas super quattuor partes terrae interficere gladio fame et morte et bestiis terrae Apoc. 6:8