Haller's Concordance: SEQUENS
- dicetque sequens generatio et filii qui nascentur deinceps et peregrini qui de longe venerint videntes plagas terrae illius et infirmitates quibus eam adflixerit Dominus Dt. 29:22
- et ecce Barac sequens Sisaram veniebat egressaque Iahel in occursum eius dixit ei veni et ostendam tibi virum quem quaeris qui cum intrasset ad eam vidit Sisaram iacentem mortuum et clavum infixum in tempore eius Judg. 4:22
- et rogavit ut spicas colligeret remanentes sequens messorum vestigia et de mane usque nunc stat in agro et ne ad momentum quidem domum reversa est Ruth 2:7
- et ecce Saul veniebat sequens boves de agro et ait quid habet populus quod plorat et narraverunt ei verba virorum Iabes 1 Ki. 11:5
- ascendit autem Ionathan reptans manibus et pedibus et armiger eius post eum itaque alii cadebant ante Ionathan alios armiger eius interficiebat sequens eum 1 Ki. 14:13
- amoto igitur illo de via transiebat omnis vir sequens Ioab ad persequendum Seba filium Bochri 2 Ki. 20:13
- et ego non sum turbatus te pastorem sequens et diem hominis non desideravi tu scis quod egressum est de labiis meis rectum in conspectu tuo fuit Jer. 17:16
- et reversus est Iudas et exercitus eius sequens eum 1 Ma. 4:16
- in leges enim divinas impie agere inpune non cedit sed haec sequens tempus declaravit 2 Ma. 4:17
- et sequens accepit illam et ipse mortuus est sine filio Lk. 20:30
- venit ergo Simon Petrus sequens eum et introivit in monumentum et videt linteamina posita Jn. 20:6
- tunc dixit ecce venio ut faciam Deus voluntatem tuam aufert primum ut sequens statuat Heb. 10:9
- et inchoavit sequens dicere, qui dixit de fortitudine regis: 3 Esd. 4:1
- et factum est cum regnaret, et venit ei finis et non apparuit, ita ut non appareret locus eius. et sequens exsurrexit et regnabat et ipsa multum tenuit tempus. 4 Esd. 11:13