Haller's Concordance: SEQUENTI
- murmuravit autem omnis multitudo filiorum Israhel sequenti die contra Mosen et Aaron dicens vos interfecistis populum Domini Num. 16:41
- sequenti die regressus invenit germinasse virgam Aaron in domo Levi et turgentibus gemmis eruperant flores qui foliis dilatatis in amigdalas deformati sunt Num. 17:8
- sequenti ergo die egressus est populus in campum quod cum nuntiatum esset Abimelech Judg. 9:42
- accedens autem propheta ad regem Israhel dixit ei vade et confortare et scito et vide quid facias sequenti enim anno rex Syriae ascendet contra te 3 Ki. 20:22
- immolaveruntque victimas Domino et obtulerunt holocausta die sequenti tauros mille arietes mille agnos mille cum libaminibus suis et universo ritu abundantissime in omnem Israhel 1 Par. 29:21
- non sunt abscondita a filiis eorum a generatione sequenti narrante laudes Domini et potentiam eius et mirabilia eius quae fecit Ps. 78:4
- et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos 1 Ma. 4:28
- at ille respondens patria voce dixit non faciam propter quod et iste sequenti loco primi tormenta suscepit 2 Ma. 7:8
- et sequenti die venit cum suis Iudas ut corpora prostratorum tolleret et cum parentibus poneret in sepulchris paternis 2 Ma. 12:39
- factum est autem in sequenti die descendentibus illis de monte occurrit illi turba multa Lk. 9:37
- verumtamen oportet me hodie et cras et sequenti ambulare quia non capit prophetam perire extra Hierusalem Lk. 13:33
- sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum Acts 7:26
- introducens igitur eos recepit hospitio sequenti autem die surgens profectus est cum eis et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum Acts 10:23
- exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec Acts 13:42
- sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum Domini Acts 13:44
- navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die Neapolim Acts 16:11
- et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus Miletum Acts 20:15
- cum autem factum esset ut navigaremus abstracti ab eis recto cursu venimus Cho et sequenti die Rhodum et inde Patara Acts 21:1
- sequenti autem die introibat Paulus nobiscum ad Iacobum omnesque collecti sunt seniores Acts 21:18
- sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari Acts 23:11
- cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum Acts 25:17
- sequenti autem die devenimus Sidonem humane autem tractans Iulius Paulum permisit ad amicos ire et curam sui agere Acts 27:3
- valide autem nobis tempestate iactatis sequenti die iactum fecerunt Acts 27:18
- et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te. 4 Esd. 7:49