Haller's Concordance: SEQUERETUR
- tam valide ut capulus ferrum sequeretur in vulnere ac pinguissimo adipe stringeretur nec eduxit gladium sed ita ut percusserat reliquit in corpore statimque per secreta naturae alvi stercora proruperunt Judg. 3:22
- spiritus autem Domini induit Gedeon qui clangens bucina convocavit domum Abiezer ut sequeretur Judg. 6:34
- cumque iam esset senex depravatum est per mulieres cor eius ut sequeretur deos alienos nec erat cor eius perfectum cum Domino Deo suo sicut cor David patris eius 3 Ki. 11:4
- fecitque Salomon quod non placuerat coram Domino et non adimplevit ut sequeretur Dominum sicut pater eius 3 Ki. 11:6
- et praeceperat de verbo hoc ne sequeretur deos alienos et non custodivit quae mandavit ei Dominus 3 Ki. 11:10
- et abominabilis effectus est in tantum ut sequeretur idola quae fecerant Amorrei quos consumpsit Dominus a facie filiorum Israhel 3 Ki. 21:26
- quis suscitavit ab oriente iustum vocavit eum ut sequeretur se dabit in conspectu eius gentes et reges obtinebit dabit quasi pulverem gladio eius sicut stipulam vento raptam arcui eius Isa. 41:2
- mementote qualiter salvi facti sunt patres nostri in mari Rubro cum sequeretur eos Pharao cum exercitu 1 Ma. 4:9