Haller's Concordance: SEQUI
- sin autem noluerit mulier sequi te non teneberis iuramento filium tantum meum ne reducas illuc Gen. 24:8
- si videbunt homines isti qui ascenderunt ex Aegypto a viginti annis et supra terram quam sub iuramento pollicitus sum Abraham Isaac et Iacob et noluerunt sequi me Num. 32:11
- qui si nolueritis sequi eum in solitudine populum derelinquet et vos causa eritis necis omnium Num. 32:15
- venit autem David ad ducentos viros qui lassi substiterant nec sequi potuerant David et residere eos iusserat in torrente Besor qui egressi sunt obviam David et populo qui erat cum eo accedens autem David ad populum salutavit eos pacifice 1 Ki. 30:21
- rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuum 2 Ki. 2:22
- hic primum in Mesopotamiam habitavit quoniam noluerunt sequi deos patrum suorum qui erant in terra Chaldeorum Jud. 5:7
- cave ne declines ad iniquitatem hanc enim coepisti sequi post miseriam Job 36:21
- transivi ad contemplandam sapientiam erroresque et stultitiam quid est inquam homo ut sequi possit regem factorem suum Eccl. 2:12
- et gloria magna est sequi Dominum longitudo enim dierum adsumetur ab eo Sir. 23:38
- misique ad vos omnes servos meos prophetas consurgens diluculo mittensque et dicens convertimini unusquisque a via sua pessima et bona facite studia vestra et nolite sequi deos alienos neque colatis eos et habitabitis in terra quam dedi vobis et patribus vestris et non inclinastis aurem vestram neque audistis me Jer. 35:15
- et non admisit quemquam sequi se nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi Mk. 5:37
- et convocata turba cum discipulis suis dixit eis si quis vult post me sequi deneget se ipsum et tollat crucem suam et sequatur me Mk. 8:34
- dicit ei Simon Petrus Domine quo vadis respondit Iesus quo ego vado non potes me modo sequi sequeris autem postea Jn. 13:36
- dicit ei Petrus quare non possum sequi te modo animam meam pro te ponam Jn. 13:37