Haller's Concordance: SEQUIMINI
- Dominum Deum vestrum sequimini et ipsum timete mandata illius custodite et audite vocem eius ipsi servietis et ipsi adherebitis Dt. 13:4
- et clamare coeperunt quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam vos quoque consurgite et sequimini praecedentes Josu. 3:3
- qui dixit ad eos sequimini me tradidit enim Dominus inimicos nostros Moabitas in manus nostras descenderuntque post eum et occupaverunt vada Iordanis quae transmittunt in Moab et non dimiserunt transire quemquam Judg. 3:28
- accedens autem Helias ad omnem populum ait usquequo claudicatis in duas partes si Dominus est Deus sequimini eum si autem Baal sequimini illum et non respondit ei populus verbum 3 Ki. 18:21
- dixit autem ad eos Heliseus non est haec via nec ista est civitas sequimini me et ostendam vobis virum quem quaeritis duxit ergo eos in Samariam 4 Ki. 6:19
- audite me qui sequimini quod iustum est et quaeritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua praecisi estis Isa. 51:1
- et mittit duos ex discipulis suis et dicit eis ite in civitatem et occurret vobis homo laguenam aquae baiulans sequimini eum Mk. 14:13
- et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat Lk. 22:10
- pacem sequimini cum omnibus et sanctimoniam sine qua nemo videbit Dominum Heb. 12:14