Haller's Concordance: SEQUITUR
- venit igitur nuntius ad David dicens toto corde universus Israhel sequitur Absalom 2 Ki. 15:13
- reversique nuntii rettulerunt ei qui remisit et ait haec faciant mihi dii et haec addant si suffecerit pulvis Samariae pugillis omnis populi qui sequitur me 3 Ki. 20:10
- statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur Pr. 7:22
- dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium Pr. 12:20
- abominatio est Domino via impii qui sequitur iustitiam diligetur ab eo Pr. 15:9
- impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed sequitur eum ignominia et obprobrium Pr. 18:3
- qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et iustitiam et gloriam Pr. 21:21
- viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus superveniet interitus et eum sanitas non sequitur Pr. 29:1
- superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet gloria Pr. 29:23
- si retunsum fuerit ferrum et hoc non ut prius sed hebetatum erit multo labore exacuatur et post industriam sequitur sapientia Eccl. 10:10
- et veniunt ad te quasi si ingrediatur populus et sedent coram te populus meus et audiunt sermones tuos et non faciunt eos quia in canticum oris sui vertunt illos et avaritiam suam sequitur cor eorum Ezec. 33:31
- Ephraim pascit ventum et sequitur aestum tota die mendacium et vastitatem multiplicat et foedus cum Assyriis iniit et oleum in Aegyptum ferebat Osee 12:1
- et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus Mt. 10:38
- respondit illi Iohannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum Mk. 9:38
- respondens autem Iohannes dixit praeceptor vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia et prohibuimus eum quia non sequitur nobiscum Lk. 9:49
- iterum ergo locutus est eis Iesus dicens ego sum lux mundi qui sequitur me non ambulabit in tenebris sed habebit lucem vitae Jn. 8:12