Haller's Concordance: SEQUUNTUR
- quapropter suscipe benedictionem hanc quam adtulit ancilla tua tibi domino meo et da pueris qui sequuntur te dominum meum 1 Ki. 25:27
- usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit Israhel 4 Ki. 17:34
- multas curas sequuntur somnia et in multis sermonibus invenitur stultitia Eccl. 5:3
- principes tui infideles socii furum omnes diligunt munera sequuntur retributiones pupillo non iudicant et causa viduae non ingreditur ad eos Isa. 1:23
- propterea dabo mulieres eorum exteris agros eorum heredibus quia a minimo usque ad maximum omnes avaritiam sequuntur a propheta usque ad sacerdotem cuncti faciunt mendacium Jer. 8:10
- haec dicit Dominus Deus vae prophetis insipientibus qui sequuntur spiritum suum et nihil vident Ezec. 13:3
- et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius Jn. 10:4
- alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum Jn. 10:5
- oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me Jn. 10:27
- hii sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati virgines enim sunt hii qui sequuntur agnum quocumque abierit hii empti sunt ex hominibus primitiae Deo et agno Apoc. 14:4
- et audivi vocem de caelo dicentem scribe beati mortui qui in Domino moriuntur amodo iam dicit Spiritus ut requiescant a laboribus suis opera enim illorum sequuntur illos Apoc. 14:13