Haller's Concordance: SERAS
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 3 Ki. 4:13
- extruxitque Bethoron superiorem et Bethoron inferiorem civitates muratas habentes portas et vectes et seras 2 Par. 8:5
- portam autem Piscium aedificaverunt filii Asanaa ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et iuxta eos aedificavit Marimuth filius Uriae filii Accus 2 Esd. 3:3
- et portam Veterem aedificaverunt Ioiada filius Fasea et Mosollam filius Besodia ipsi texerunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes 2 Esd. 3:6
- et portam Vallis aedificavit Anun et habitatores Zanoe ipsi aedificaverunt eam et statuerunt valvas eius et seras et vectes et mille cubitos in muro usque ad portam Sterquilinii 2 Esd. 3:13
- et portam Sterquilinii aedificavit Melchias filius Rechab princeps vici Bethaccharem ipse aedificavit eam et statuit valvas eius et seras et vectes 2 Esd. 3:14
- et portam Fontis aedificavit Sellum filius Choloozai princeps pagi Maspha ipse aedificavit eam et texit et statuit valvas eius et seras et vectes et muros piscinae Siloae in hortum regis et usque ad gradus qui descendunt de civitate David 2 Esd. 3:15
- sepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam et ori tuo facito ostia et seras Sir. 28:28
- et Neemia in memoria multi temporis qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras qui erexit domos nostras Sir. 49:15
- et Simon aedificavit Adiada in Sephela et munivit eam et inposuit portas et seras 1 Ma. 12:38