Haller's Concordance: SERPENS
- sed et serpens erat callidior cunctis animantibus terrae quae fecerat Dominus Deus qui dixit ad mulierem cur praecepit vobis Deus ut non comederetis de omni ligno paradisi Gen. 3:1
- dixit autem serpens ad mulierem nequaquam morte moriemini Gen. 3:4
- et dixit Dominus Deus ad mulierem quare hoc fecisti quae respondit serpens decepit me et comedi Gen. 3:13
- et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullae omnino aquae qui eduxit rivos de petra durissima Dt. 8:15
- exacuerunt linguam suam quasi serpens venenum aspidis sub labiis eorum semper Ps. 140:3
- si mordeat serpens in silentio nihil eo minus habet qui occulte detrahit Eccl. 10:11
- lingent pulverem sicut serpens velut reptilia terrae proturbabuntur de aedibus suis Dominum Deum nostrum desiderabunt et timebunt te Mic. 7:17
- timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in Christo 2 Cor. 11:3
- et proiectus est draco ille magnus serpens antiquus qui vocatur Diabolus et Satanas qui seducit universum orbem proiectus est in terram et angeli eius cum illo missi sunt Apoc. 12:9
- et misit serpens ex ore suo post mulierem aquam tamquam flumen ut eam faceret trahi a flumine Apoc. 12:15