Haller's Concordance: SERPENTEM
- et ait Dominus Deus ad serpentem quia fecisti hoc maledictus es inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae Gen. 3:14
- et locutus est Dominus ad eum fac serpentem et pone eum pro signo qui percussus aspexerit eum vivet Num. 21:8
- fecit ergo Moses serpentem aeneum et posuit pro signo quem cum percussi aspicerent sanabantur Num. 21:9
- ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum Naasthan 4 Ki. 18:4
- in die illo visitabit Dominus in gladio suo duro et grandi et forti super Leviathan serpentem vectem et super Leviathan serpentem tortuosum et occidet cetum qui in mari est Isa. 27:1
- aut si piscem petet numquid serpentem porriget ei Mt. 7:10
- quis autem ex vobis patrem petet panem numquid lapidem dabit illi aut piscem numquid pro pisce serpentem dabit illi Lk. 11:11
- et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis Jn. 3:14
- et adprehendit draconem serpentem antiquum qui est diabolus et Satanas et ligavit eum per annos mille Apoc. 20:2