Haller's Concordance: SERPENTES
- quam ob rem misit Dominus in populum ignitos serpentes ad quorum plagas et mortes plurimorum Num. 21:6
- venerunt ad Mosen atque dixerunt peccavimus quia locuti sumus contra Dominum et te ora ut tollat a nobis serpentes oravit Moses pro populo Num. 21:7
- pro cogitationibus autem insensatis iniquitates illorum quod quidam errantes colebant mutos serpentes et bestias supervacuas inmisisti illis multitudinem mutorum animalium in vindictam Wis. 11:16
- cum enim moritur homo hereditabit serpentes et bestias et vermes Sir. 10:13
- bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphea vindicans in exterminium impios Sir. 39:36
- quia ecce ego mittam vobis serpentes regulos quibus non est incantatio et mordebunt vos ait Dominus Jer. 8:17
- corda vero eorum dicunt elingere serpentes qui de terra sunt dum comedent eos et vestimentum ipsorum et non sentiunt Bar. 6:19
- ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae Mt. 10:16
- serpentes genimina viperarum quomodo fugietis a iudicio gehennae Mt. 23:33
- serpentes tollent et si mortiferum quid biberint non eos nocebit super aegrotos manus inponent et bene habebunt Mk. 16:18
- ecce dedi vobis potestatem calcandi supra serpentes et scorpiones et supra omnem virtutem inimici et nihil vobis nocebit Lk. 10:19