Haller's Concordance: SERVA
- itaque cum ingressa fuisset mulier thecuites ad regem cecidit coram eo super terram et adoravit et dixit serva me rex 2 Ki. 14:4
- dixit ergo Dominus ad Satan ecce in manu tua est verumtamen animam illius serva Job 2:6
- audi Deus vocem meam loquentis a timore inimici serva vitam meam Ps. 64:1
- destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum Ps. 119:28
- erue me Domine ab homine malo a viris iniquis serva me Ps. 140:1
- custodi me Domine de manu impii a viro iniquitatum serva me qui cogitaverunt subplantare gressus meos Ps. 140:4
- pone Domine custodem ori meo serva paupertatem labiorum meorum Ps. 141:3
- omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit Pr. 4:23
- serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui Pr. 7:2
- crede Deo et recuperabit te et dirige viam tuam et spera in illum serva timorem illius et in illo veteresce Sir. 2:6
- in omni animo tuo accede ad illam et in omni virtute tua serva vias eius Sir. 6:27
- filiae tibi sunt serva corpus illarum et non ostendas hilarem faciem tuam ad illas Sir. 7:26
- fili in mansuetudine serva animam tuam et da illi honorem secundum meritum suum Sir. 10:31
- serva te ab illo ut non molestiam habeas et non coinquinaberis in inpactu illius Sir. 22:15
- in medio insensatorum serva verbum tempori in medio autem cogitantium adsiduus esto Sir. 27:13
- a consiliario serva animam tuam prius scito quae sit illius necessitas et ipse enim animo suo cogitabit Sir. 37:9
- qui dixit ei quid me interrogas de bono unus est bonus Deus si autem vis ad vitam ingredi serva mandata Mt. 19:17
- et iam non sum in mundo et hii in mundo sunt et ego ad te venio Pater sancte serva eos in nomine tuo quos dedisti mihi ut sint unum sicut et nos Jn. 17:11
- in mente ergo habe qualiter acceperis et audieris et serva et paenitentiam age si ergo non vigilaveris veniam tamquam fur et nescies qua hora veniam ad te Apoc. 3:3
- senem et iuvenem intra muros tuos serva, 4 Esd. 2:22