Haller's Concordance: SERVABIT
- pedes sanctorum suorum servabit et impii in tenebris conticescent quia non in fortitudine roborabitur vir 1 Ki. 2:9
- vae nobis non enim fuit tanta exultatio heri et nudius tertius vae nobis quis nos servabit de manu deorum sublimium istorum hii sunt dii qui percusserunt Aegyptum omni plaga in deserto 1 Ki. 4:8
- Deus servabit filiis illius dolorem patris et cum reddiderit tunc sciet Job 21:19
- consilium custodiet te prudentia servabit te Pr. 2:11
- ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te Pr. 4:6
- qui vindicari vult a Deo inveniet vindictam et peccata illius servans servabit Sir. 28:1
- respondit Iesus et dixit ei si quis diligit me sermonem meum servabit et Pater meus diliget eum et ad eum veniemus et mansiones apud eum faciemus Jn. 14:23