Haller's Concordance: SERVARE
- veni inebriemus eum vino dormiamusque cum eo ut servare possimus ex patre nostro semen Gen. 19:32
- sit Dominus Deus tuus benedictus qui voluit te ordinare super thronum suum regem Domini Dei tui quia diligit Deus Israhel et vult servare eum in aeternum idcirco posuit te super eum regem ut facias iudicia atque iustitiam 2 Par. 9:8
- tunc interrogavit Tobias angelum et dixit ei obsecro te Azarias frater ut dicas mihi quod remedium habebunt ista quae de pisce servare iussisti Tob. 6:7
- et conprehendit rex Bethsuram et constituit illic custodiam servare eam 1 Ma. 6:50
- docentes eos servare omnia quaecumque mandavi vobis et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem saeculi Mt. 28:20
- et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum Mk. 7:4
- surrexerunt autem quidam de heresi Pharisaeorum qui crediderant dicentes quia oportet circumcidi eos praecipere quoque servare legem Mosi Acts 15:5
- centurio autem volens servare Paulum prohibuit fieri iussitque eos qui possent natare mittere se primos et evadere et ad terram exire Acts 27:43
- nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit 1 Cor. 7:37
- solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis Eph. 4:3
- ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diem 2 Tim. 1:12
- ego autem te, pater, testem invoco super matrem filiorum, quia noluerunt testamentum meum servare, 4 Esd. 2:5
- et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec. 4 Esd. 12:38