Haller's Concordance: SERVATE
- non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suo Gen. 37:22
- et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom 2 Ki. 18:5
- omnia ergo quaecumque dixerint vobis servate et facite secundum opera vero eorum nolite facere dicunt enim et non faciunt Mt. 23:3
- si diligitis me mandata mea servate Jn. 14:15
- ipsos vos in dilectione Dei servate Jude 1:21