Haller's Concordance: SERVAVERUNT
- qui dixit patri suo et matri suae nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt Dt. 33:9
- mementote sermonis mei quem ego dixi vobis non est servus maior domino suo si me persecuti sunt et vos persequentur si sermonem meum servaverunt et vestrum servabunt Jn. 15:20
- manifestavi nomen tuum hominibus quos dedisti mihi de mundo tui erant et mihi eos dedisti et sermonem tuum servaverunt Jn. 17:6
- angelos vero qui non servaverunt suum principatum sed dereliquerunt suum domicilium in iudicium magni diei vinculis aeternis sub caligine reservavit Jude 1:6
- qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt. 4 Esd. 7:72
- et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum, 4 Esd. 7:79
- nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili. 4 Esd. 7:88
- tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex. 4 Esd. 7:94
- nam patres nostri accipientes legem non servaverunt et legitima mea non custodierunt. et factum est fructum legis non periens; nec enim poterat, quoniam tuus erat. 4 Esd. 9:32