Haller's Concordance: SERVIEMUS
- qui responderunt salus nostra in manu tua est respiciat nos tantum dominus noster et laeti serviemus regi Gen. 47:25
- sin autem malum vobis videtur ut Domino serviatis optio vobis datur eligite hodie quod placet cui potissimum servire debeatis utrum diis quibus servierunt patres vestri in Mesopotamia an diis Amorreorum in quorum terra habitatis ego autem et domus mea serviemus Domino Josu. 24:15
- et eiecit universas gentes Amorreum habitatorem terrae quam nos intravimus serviemus igitur Domino quia ipse est Deus noster Josu. 24:18
- dixitque populus ad Iosue nequaquam ita ut loqueris erit sed Domino serviemus Josu. 24:21
- dixitque populus ad Iosue Domino Deo nostro serviemus oboedientes praeceptis eius Josu. 24:24
- ascendit autem Naas Ammonites et pugnare coepit adversus Iabesgalaad dixeruntque omnes viri Iabes ad Naas habeto nos foederatos et serviemus tibi 1 Ki. 11:1
- postea autem clamaverunt ad Dominum et dixerunt peccavimus quia dereliquimus Dominum et servivimus Baalim et Astharoth nunc ergo erue nos de manu inimicorum nostrorum et serviemus tibi 1 Ki. 12:10
- pater tuus durissimum iugum inposuit nobis tu itaque nunc inminue paululum de imperio patris tui durissimo et de iugo gravissimo quod inposuit nobis et serviemus tibi 3 Ki. 12:4