Haller's Concordance: SERVIENS
- tandemque potitus optatis nuptiis amorem sequentis priori praetulit serviens apud eum septem annis aliis Gen. 29:30
- vidit requiem quod esset bona et terram quod optima et subposuit umerum suum ad portandum factusque est tributis serviens Gen. 49:15
- et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub tributo 2 Ki. 8:2
- et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:6
- et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in omnibus ad quaecumque profectus est 2 Ki. 8:14
- substantia enim tua dulcedinem tuam quam in filios habes ostendebat et serviens uniuscuiusque voluntati ad quod quis volebat convertebatur Wis. 16:21
- et haec vidua usque ad annos octoginta quattuor quae non discedebat de templo ieiuniis et obsecrationibus serviens nocte ac die Lk. 2:37
- serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis Iudaeorum Acts 20:19
- nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere 1 Cor. 5:11