Haller's Concordance: SERVIENT
- introducam enim eum in terram pro qua iuravi patribus eius lacte et melle manantem cumque comederint et saturati crassique fuerint avertentur ad deos alienos et servient eis et detrahent mihi et irritum facient pactum meum Dt. 31:20
- qui dixerunt ei si placueris populo huic et lenieris eos verbis clementibus servient tibi omni tempore 2 Par. 10:7
- verumtamen servient ei ut sciant distantiam servitutis meae et servitutis regni terrarum 2 Par. 12:8
- et adorabunt eum omnes reges universae nationes servient ei Ps. 72:11
- servo sensato liberi servient et vir prudens disciplinatus non murmurabit correptus et inscius non honorabitur Sir. 10:28
- in die illa erit via de Aegypto in Assyrios et intrabit Assyrius Aegyptum et Aegyptius in Assyrios et servient Aegyptii Assur Isa. 19:23
- et erit universa terra eius in solitudinem et in stuporem et servient omnes gentes istae regi Babylonis septuaginta annis Jer. 25:11
- et servient ei omnes gentes et filio eius et filio filii eius donec veniat tempus terrae eius et ipsius et servient ei gentes multae et reges magni Jer. 27:7
- quia haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel iugum ferreum posui super collum cunctarum gentium istarum ut serviant Nabuchodonosor regi Babylonis et servient ei insuper et bestias terrae dedi ei Jer. 28:14
- sed servient Domino Deo suo et David regi suo quem suscitabo eis Jer. 30:9
- Et dedit ei potestatem, et honorem, et regnum: et omnes populi, tribus, et linguae ipsi servient: potestas eius, potestas aeterna, quae non auferetur: et regnum eius, quod non corrumpetur. Dan. 7:14
- Regnum autem, et potestas, et magnitudo regni, quae est subter omne caelum, detur populo sanctorum Altissimi: cuius regnum, regnum sempiternum est, et omnes reges servient ei, et obedient. Dan. 7:27
- et omne maledictum non erit amplius et sedes Dei et agni in illa erunt et servi eius servient illi Apoc. 22:3