Haller's Concordance: SERVIENTES
- et custodiant vasa tabernaculi servientes in ministerio eius Num. 3:8
- dimittentes eum et servientes Baal et Astharoth Judg. 2:13
- postquam autem mortuus esset iudex revertebantur et multo maiora faciebant quam fecerant patres sui sequentes deos alienos et servientes eis et adorantes illos non dimiserunt adinventiones suas et viam durissimam per quam ambulare consueverant Judg. 2:19
- feceruntque malum in conspectu Domini et obliti sunt Dei sui servientes Baalim et Astharoth Judg. 3:7
- fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diem 4 Ki. 17:41
- igitur David et magistratus exercitus secreverunt in ministerium filios Asaph et Heman et Idithun qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes 1 Par. 25:1
- et ideo humiliemus illi animas nostras et in spiritu constituti humiliato servientes illi Jud. 8:16
- servientes autem civitati operabuntur ex omnibus tribubus Israhel Ezec. 48:19
- sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes Rom. 12:11
- ideo enim et tributa praestatis ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes Rom. 13:6
- an nescitis quia iniqui regnum Dei non possidebunt nolite errare neque fornicarii neque idolis servientes neque adulteri 1 Cor. 6:9
- ita et nos cum essemus parvuli sub elementis mundi eramus servientes Gal. 4:3
- non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed ut servi Christi facientes voluntatem Dei ex animo Eph. 6:6
- cum bona voluntate servientes sicut Domino et non hominibus Eph. 6:7
- servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes Dominum Col. 3:22
- anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentes Tit. 2:3
- eramus enim et nos aliquando insipientes increduli errantes servientes desideriis et voluptatibus variis in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem Tit. 3:3
- foris canes et venefici et inpudici et homicidae et idolis servientes et omnis qui amat et facit mendacium Apoc. 22:15
- sacerdotes servientes in templo: filii Sel, filii Gasipa, filii Tabloth, filii Cariae, filii Suu, filii Hellu, filii Labana, filii Acmata, filii Acub, filii Uta, filii Ceta, filii Aggab, filii Obai, filii Anan, filii Cavua, filii Geddu, 3 Esd. 5:30
- omnes sacro servientes et pueri Salomonis quadringenti octoginta duo. 3 Esd. 5:35
- et qui subremanserint servientes his qui eam exteruerunt. 4 Esd. 15:45