Haller's Concordance: SERVIERIS
- non habitent in terra tua ne forte peccare te faciant in me si servieris diis eorum quod tibi certo erit in scandalum Ex. 23:33
- memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbati Dt. 5:15
- memento quod et ipse servieris in terra Aegypti et liberaverit te Dominus Deus tuus et idcirco ego nunc praecipiam tibi Dt. 15:15
- memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc rem Dt. 24:18
- memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc rem Dt. 24:22
- eo quod non servieris Domino Deo tuo in gaudio cordisque laetitia propter rerum omnium abundantiam Dt. 28:47
- sin autem aversum fuerit cor tuum et audire nolueris atque errore deceptus adoraveris deos alienos et servieris eis Dt. 30:17
- qui dixerunt ei si hodie oboedieris populo huic et servieris et petitioni eorum cesseris locutusque fueris ad eos verba lenia erunt tibi servi cunctis diebus 3 Ki. 12:7