Haller's Concordance: SERVITUTI
- dictumque est ad eum scito praenoscens quod peregrinum futurum sit semen tuum in terra non sua et subicient eos servituti et adfligent quadringentis annis Gen. 15:13
- respondit Isaac dominum tuum illum constitui et omnes fratres eius servituti illius subiugavi frumento et vino stabilivi eum tibi post haec fili mi ultra quid faciam Gen. 27:37
- ibique exterriti dixerunt mutuo propter pecuniam quam rettulimus prius in saccis nostris introducti sumus ut devolvat in nos calumniam et violenter subiciat servituti et nos et asinos nostros Gen. 43:18
- germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra Ps. 104:14
- fili accedens servituti Dei sta in iustitia et timore et praepara animam tuam ad temptationem Sir. 2:1
- locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis Acts 7:6
- quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus 1 Cor. 7:15
- et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti Heb. 2:15