et dixit Domine si inveni gratiam in oculis tuis ne transeas servum tuum Gen. 18:3
ponam buccellam panis et confortate cor vestrum postea transibitis idcirco enim declinastis ad servum vestrum qui dixerunt fac ut locutus es Gen. 18:5
dixitque ad servum seniorem domus suae qui praeerat omnibus quae habebat pone manum tuam subter femur meum Gen. 24:2
ubi apparuit ei Dominus in ipsa nocte dicens ego sum Deus Abraham patris tui noli metuere quia tecum sum benedicam tibi et multiplicabo semen tuum propter servum meum Abraham Gen. 26:24
praecedat dominus meus ante servum suum et ego sequar paulatim vestigia eius sicut videro posse parvulos meos donec veniam ad dominum meum in Seir Gen. 33:14
igitur si intravero ad servum tuum patrem nostrum et puer defuerit cum anima illius ex huius anima pendeat Gen. 44:30
ait Moses obsecro Domine non sum eloquens ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum inpeditioris et tardioris linguae sum Ex. 4:10
non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius sunt Ex. 20:17
si emeris servum hebraeum sex annis serviet tibi in septimo egredietur liber gratis Ex. 21:2
qui percusserit servum suum vel ancillam virga et mortui fuerint in manibus eius criminis reus erit Ex. 21:20
si servum ancillamque invaserit triginta siclos argenti dabit domino bos vero lapidibus opprimetur Ex. 21:32
et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super me Num. 11:11
servum meum Chaleb qui plenus alio spiritu secutus est me inducam in terram hanc quam circuivit et semen eius possidebit eam Num. 14:24
non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius sunt Dt. 5:21
non trades servum domino suo qui ad te confugerit Dt. 23:15
qui respondit nequaquam sed sum princeps exercitus Domini et nunc venio cecidit Iosue pronus in terram et adorans ait quid dominus meus loquitur ad servum suum Josu. 5:14
clamante Gaal filio Obed quis est Abimelech et quae est Sychem ut serviamus ei numquid non est filius Hierobbaal et constituit principem Zebul servum suum super viros Emmor patris Sychem cur igitur servimus ei Judg. 9:28
locutus est ergo Ionathan de David bona ad Saul patrem suum dixitque ad eum ne pecces rex in servum tuum David quia non peccavit tibi et opera eius bona sunt tibi valde 1 Ki. 19:4
fac ergo misericordiam in servum tuum quia foedus Domini me famulum tuum tecum inire fecisti si autem est in me aliqua iniquitas tu me interfice et ad patrem tuum ne introducas me 1 Ki. 20:8
quoniam coniurastis omnes adversum me et non est qui mihi renuntiet maxime cum et filius meus foedus iunxerit cum filio Isai non est qui vicem meam doleat ex vobis nec qui adnuntiet mihi eo quod suscitaverit filius meus servum meum adversum me insidiantem mihi usque hodie 1 Ki. 22:8
num hodie coepi consulere pro eo Deum absit hoc a me ne suspicetur rex adversus servum suum rem huiuscemodi in universa domo patris mei non enim scivit servus tuus quicquam super hoc negotio vel modicum vel grande 1 Ki. 22:15
quod cum audisset David mortuum Nabal ait benedictus Dominus qui iudicavit causam obprobrii mei de manu Nabal et servum suum custodivit a malo et malitiam Nabal reddidit Dominus in caput eius misit ergo David et locutus est ad Abigail ut sumeret eam sibi in uxorem 1 Ki. 25:39
et ait quam ob causam dominus meus persequitur servum suum quid feci aut quod est in manu mea malum 1 Ki. 26:18
vade et loquere ad servum meum David haec dicit Dominus numquid tu aedificabis mihi domum ad habitandum 2 Ki. 7:5
quid ergo addere poterit adhuc David ut loquatur ad te tu enim scis servum tuum Domine Deus 2 Ki. 7:20
nunc ergo Domine Deus verbum quod locutus es super servum tuum et super domum eius suscita in sempiternum et fac sicut locutus es 2 Ki. 7:25
nunc ergo Domine Deus tu es Deus et verba tua erunt vera locutus es enim ad servum tuum bona haec 2 Ki. 7:28
venitque ad regem et ait ad eum ecce tondentur oves servi tui veniat oro rex cum servis suis ad servum suum 2 Ki. 13:24
et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Ioab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud 2 Ki. 18:29
insuper et accusavit me servum tuum ad te dominum meum regem tu autem domine mi rex sicut angelus Dei fac quod placitum est tibi 2 Ki. 19:27
neque enim fuit domus patris mei nisi morti obnoxia domino meo regi tu autem posuisti me servum tuum inter convivas mensae tuae quid igitur habeo iustae querellae aut quid possum ultra vociferari ad regem 2 Ki. 19:28
octogenarius sum hodie numquid vigent sensus mei ad discernendum suave aut amarum aut delectare potest servum tuum cibus et potus vel audire ultra possum vocem cantorum atque cantricum quare servus tuus fit oneri domino meo regi 2 Ki. 19:35
et egressus adoravit regem prono vultu in terra et ait quid causae est ut veniat dominus meus rex ad servum suum cui David ait ut emam a te aream et aedificem altare Domino et cesset interfectio quae grassatur in populo 2 Ki. 24:21
mactavit boves et pinguia quaeque et arietes plurimos et vocavit omnes filios regis Abiathar quoque sacerdotem et Ioab principem militiae Salomonem autem servum tuum non vocavit 3 Ki. 1:19
me servum tuum et Sadoc sacerdotem et Banaiam filium Ioiadae et Salomonem famulum tuum non vocavit 3 Ki. 1:26
et nuntiaverunt Salomoni dicentes ecce Adonias timens regem Salomonem tenuit cornu altaris dicens iuret mihi hodie rex Salomon quod non interficiat servum suum gladio 3 Ki. 1:51
et nunc Domine Deus tu regnare fecisti servum tuum pro David patre meo ego autem sum puer parvus et ignorans egressum et introitum meum 3 Ki. 3:7
tu enim separasti eos tibi in hereditatem de universis populis terrae sicut locutus es per Mosen servum tuum quando eduxisti patres nostros de Aegypto Domine Deus 3 Ki. 8:53
benedictus Dominus qui dedit requiem populo suo Israhel iuxta omnia quae locutus est non cecidit ne unus quidem sermo ex omnibus bonis quae locutus est per Mosen servum suum 3 Ki. 8:56
nec totum regnum auferam sed tribum unam dabo filio tuo propter David servum meum et Hierusalem quam elegi 3 Ki. 11:13
porro una tribus remanebit ei propter servum meum David et Hierusalem civitatem quam elegi ex omnibus tribubus Israhel 3 Ki. 11:32
nec auferam omne regnum de manu eius sed ducem ponam eum cunctis diebus vitae suae propter David servum meum quem elegi qui custodivit mandata mea et praecepta mea 3 Ki. 11:34
et ille quid peccavi inquit quoniam trades me servum tuum in manu Ahab ut interficiat me 3 Ki. 18:9
respondit itaque nuntiis Benadad dicite domino meo regi omnia propter quae misisti ad me servum tuum initio faciam hanc autem rem facere non possum 3 Ki. 20:9
detulit litteras ad regem Israhel in haec verba cum acceperis epistulam hanc scito quod miserim ad te Naaman servum meum ut cures eum a lepra sua 4 Ki. 5:6
noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius cunctis diebus 4 Ki. 8:19
reversique nuntiaverunt ei et ait Hieu sermo Domini est quem locutus est per servum suum Heliam Thesbiten dicens in agro Hiezrahel comedent canes carnes Hiezabel 4 Ki. 9:36
ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in Opher 4 Ki. 14:25
protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meum 4 Ki. 19:34
et addam diebus tuis quindecim annos sed et de manu regis Assyriorum liberabo te et civitatem hanc et protegam urbem istam propter me et propter David servum meum 4 Ki. 20:6
Sesan autem non habuit filios sed filias et servum aegyptium nomine Ieraa 1 Par. 2:34
nunc itaque sic loqueris ad servum meum David haec dicit Dominus exercituum ego tuli te cum in pascuis sequereris gregem ut esses dux populi mei Israhel 1 Par. 17:7
quid ultra addere potest David cum ita glorificaveris servum tuum et cognoveris eum 1 Par. 17:18
nunc ergo Domine tu es Deus et locutus es ad servum tuum tanta beneficia 1 Par. 17:26
sed et alia multa locuti sunt servi eius contra Dominum Deum et contra Ezechiam servum eius 2 Par. 32:16
obsecro Domine sit auris tua adtendens ad orationem servi tui et ad orationem servorum tuorum qui volunt timere nomen tuum et dirige servum tuum hodie et da ei misericordiam ante virum hunc ego enim eram pincerna regis 2 Esd. 1:11
si me ipsum tradam tibi servum non ero condignus providentiae tuae Tob. 9:2
dixitque Dominus ad eum numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra homo simplex et rectus et timens Deum ac recedens a malo Job 1:8
et dixit Dominus ad Satan numquid considerasti servum meum Iob quod non sit ei similis in terra vir simplex et rectus timens Deum ac recedens a malo et adhuc retinens innocentiam tu autem commovisti me adversus eum ut adfligerem illum frustra Job 2:3
servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum Job 19:16
numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum Job 41:4
sumite igitur vobis septem tauros et septem arietes et ite ad servum meum Iob et offerte holocaustum pro vobis Iob autem servus meus orabit pro vobis faciem eius suscipiam ut non vobis inputetur stultitia neque enim locuti estis ad me recta sicut servus meus Iob Job 42:8
a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo Ps. 19:13
ostende faciem tuam super servum tuum salva me in misericordia tua Ps. 31:16
et elegit David servum suum et tulit eum de gregibus ovium sequentem fetas adduxit eum Ps. 78:70
custodi animam meam quia sanctus sum salva servum tuum tu Deus meus qui confidit in te Ps. 86:2
inveni David servum meum oleo sancto meo unxi eum Ps. 89:20
misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph Ps. 105:17
misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi Ps. 105:26
erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus Ps. 119:176
propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui Ps. 132:10
qui dat salutem regibus qui eruit David servum suum de gladio pessimo Ps. 144:10
non decent stultum deliciae nec servum dominari principibus Pr. 19:10
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum sentiet contumacem Pr. 29:21
ne accuses servum ad dominum suum ne forte maledicat tibi et corruas Pr. 30:10
per servum cum regnaverit per stultum cum saturatus fuerit cibo Pr. 30:22
sed et cunctis sermonibus qui dicuntur ne accommodes cor tuum ne forte audias servum tuum maledicentem tibi Eccl. 7:21
non laedas servum operantem in veritate neque mercennarium dantem animam suam Sir. 7:22
iugum et lorum curvant collum durum et servum inclinant operationes adsiduae Sir. 33:27
et erit in die illa vocabo servum meum Eliachim filium Helciae Isa. 22:20
et protegam civitatem istam ut salvem eam propter me et propter David servum meum Isa. 37:35
propter servum meum Iacob et Israhel electum meum et vocavi te in nomine tuo adsimilavi te et non cognovisti me Isa. 45:4
egredimini de Babylone fugite a Chaldeis in voce exultationis adnuntiate auditum facite hoc efferte illud usque ad extrema terrae dicite redemit Dominus servum suum Iacob Isa. 48:20
et nunc dicit Dominus formans me ex utero servum sibi ut reducam Iacob ad eum et Israhel non congregabitur et glorificatus sum in oculis Domini et Deus meus factus est fortitudo mea Isa. 49:5
haec dicit Dominus redemptor Israhel Sanctus eius ad contemptibilem animam ad abominatam gentem ad servum dominorum reges videbunt et consurgent principes et adorabunt propter Dominum quia fidelis est et Sanctum Israhel qui elegit te Isa. 49:7
ecce ego mittam et adsumam universas cognationes aquilonis ait Dominus et ad Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et adducam eos super terram istam et super habitatores eius et super omnes nationes quae in circuitu illius sunt et interficiam eos et ponam eos in stuporem et in sibilum et in solitudines sempiternas Jer. 25:9
ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam hebraeum et hebraeam liberos et nequaquam dominarentur eis id est in Iudaeo et fratre suo Jer. 34:9
audierunt ergo omnes principes et universus populus qui inierant pactum ut dimitteret unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam liberos et ultra non dominarentur in eis audierunt igitur et dimiserunt Jer. 34:10
et reversi estis et commaculastis nomen meum et reduxistis unusquisque servum suum et unusquisque ancillam suam quos dimiseratis ut essent liberi et suae potestatis et subiugastis eos ut sint vobis servi et ancillae Jer. 34:16
et dices ad eos haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel ecce ego mittam et adsumam Nabuchodonosor regem Babylonis servum meum et ponam thronum eius super lapides istos quos abscondi et statuet solium suum super eos Jer. 43:10
et suscitabo super ea pastorem unum qui pascat ea servum meum David ipse pascet ea et ipse erit eis in pastorem Ezec. 34:23
neque auferas misericordiam tuam a nobis propter Abraham dilectum tuum, et Isaac servum tuum, et Israel sanctum tuum: Dan. A:12
audi Iesu sacerdos magne tu et amici tui qui habitant coram te quia viri portendentes sunt ecce enim ego adducam servum meum orientem Zach. 3:8
et inutilem servum eicite in tenebras exteriores illic erit fletus et stridor dentium Mt. 25:30
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius Mt. 26:51
et misit ad agricolas in tempore servum ut ab agricolis acciperet de fructu vineae Mk. 12:2
et iterum misit ad illos alium servum et illum capite vulneraverunt et contumeliis adfecerunt Mk. 12:4
unus autem quidam de circumstantibus educens gladium percussit servum summi sacerdotis et amputavit illi auriculam Mk. 14:47
nunc dimittis servum tuum Domine secundum verbum tuum in pace Lk. 2:29
et cum audisset de Iesu misit ad eum seniores Iudaeorum rogans eum ut veniret et salvaret servum eius Lk. 7:3
et reversi qui missi fuerant domum invenerunt servum qui languerat sanum Lk. 7:10
et misit servum suum hora cenae dicere invitatis ut venirent quia iam parata sunt omnia Lk. 14:17
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe Lk. 17:7
et in tempore misit ad cultores servum ut de fructu vineae darent illi qui caesum dimiserunt eum inanem Lk. 20:10
et addidit alterum servum mittere illi autem hunc quoque caedentes et adficientes contumelia dimiserunt inanem Lk. 20:11
et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram Lk. 22:50
Simon ergo Petrus habens gladium eduxit eum et percussit pontificis servum et abscidit eius auriculam dextram erat autem nomen servo Malchus Jn. 18:10
tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum Rom. 14:4
nam cum liber essem ex omnibus omnium me servum feci ut plures lucri facerem 1 Cor. 9:19
servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem 2 Tim. 2:24
iam non ut servum sed plus servo carissimum fratrem maxime mihi quanto autem magis tibi et in carne et in Domino Ph'm 1:16
et transierunt tempora et finiti sunt anni, et suscitasti tibi servum nomine David. 4 Esd. 3:23
et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur, 4 Esd. 7:104