Haller's Concordance: SESCENTOS
- tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitus Ex. 14:7
- post hunc fuit Samgar filius Anath qui percussit de Philisthim sescentos viros vomere et ipse quoque defendit Israhel Judg. 3:31
- surrexit autem Samuhel et ascendit de Galgalis in Gabaa Beniamin et recensuit Saul populum qui inventi fuerant cum eo quasi sescentos viros 1 Ki. 13:15
- hastile autem hastae eius erat quasi liciatorium texentium ipsum autem ferrum hastae eius sescentos siclos habebat ferri et armiger eius antecedebat eum 1 Ki. 17:7
- fecit quoque rex Salomon ducenta scuta de auro puro sescentos auri siclos dedit in lamminas scuti unius 3 Ki. 10:16
- dedit ergo David Ornan pro loco siclos auri iustissimi ponderis sescentos 1 Par. 21:25
- et numeravit septuaginta milia virorum portantium umeris et octoginta milia qui caederent lapides in montibus praepositosque eorum tria milia sescentos 2 Par. 2:2
- fecitque ex eis septuaginta milia qui umeris onera portarent et octoginta milia qui lapides in montibus caederent tria milia autem et sescentos praepositos operum populi 2 Par. 2:18
- sanctificaveruntque Domino boves sescentos et oves tria milia 2 Par. 29:33
- leonum autem impetu inruentes hostibus prostraverunt ex eis undecim milia peditum et equites mille sescentos 2 Ma. 11:11