Haller's Concordance: SETH
- cognovit quoque adhuc Adam uxorem suam et peperit filium vocavitque nomen eius Seth dicens posuit mihi Deus semen aliud pro Abel quem occidit Cain Gen. 4:25
- sed et Seth natus est filius quem vocavit Enos iste coepit invocare nomen Domini Gen. 4:26
- vixit autem Adam centum triginta annis et genuit ad similitudinem et imaginem suam vocavitque nomen eius Seth Gen. 5:3
- et facti sunt dies Adam postquam genuit Seth octingenti anni genuitque filios et filias Gen. 5:4
- vixit quoque Seth centum quinque annos et genuit Enos Gen. 5:6
- vixitque Seth postquam genuit Enos octingentis septem annis genuitque filios et filias Gen. 5:7
- et facti sunt omnes dies Seth nongentorum duodecim annorum et mortuus est Gen. 5:8
- videbo eum sed non modo intuebor illum sed non prope orietur stella ex Iacob et consurget virga de Israhel et percutiet duces Moab vastabitque omnes filios Seth Num. 24:17
- Adam Seth Enos 1 Par. 1:1
- Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam Sir. 49:19
- qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei Lk. 3:38