Haller's Concordance: SEXAGINTA
- vixit autem Malalehel sexaginta quinque annos et genuit Iared Gen. 5:15
- vixitque Iared centum sexaginta duobus annis et genuit Enoch Gen. 5:18
- et facti sunt omnes dies Iared nongenti sexaginta duo anni et mortuus est Gen. 5:20
- porro Enoch vixit sexaginta quinque annis et genuit Mathusalam Gen. 5:21
- et facti sunt omnes dies Enoch trecenti sexaginta quinque anni Gen. 5:23
- et facti sunt omnes dies Mathusalae nongenti sexaginta novem anni et mortuus est Gen. 5:27
- cunctae animae quae ingressae sunt cum Iacob in Aegyptum et egressae de femore illius absque uxoribus filiorum sexaginta sex Gen. 46:26
- sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus iuxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suae Lev. 12:5
- sexaginta duo milia septingenti Num. 1:39
- cunctus exercitus pugnatorum eius qui numerati sunt sexaginta duo milia septingenti Num. 2:26
- pro primogenitis filiorum Israhel mille trecentorum sexaginta quinque siclorum iuxta pondus sanctuarii Num. 3:50
- hostiae pacificorum boves viginti quattuor arietes sexaginta hirci sexaginta agni anniculi sexaginta haec oblata sunt in dedicatione altaris quando unctum est Num. 7:88
- hae sunt cognationes Isachar quarum numerus fuit sexaginta quattuor milia trecentorum Num. 26:25
- hae sunt cognationes Zabulon quarum numerus fuit sexaginta milia quingentorum Num. 26:27
- omnes fuere Suhamitae quorum numerus erat sexaginta quattuor milia quadringentorum Num. 26:43
- asinorum sexaginta milia et mille Num. 31:34
- de asinis triginta milibus quingentis asini sexaginta unus Num. 31:39
- vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan Dt. 3:4
- cuius hoc principium est a Manaim universam Basan et cuncta regna Og regis Basan omnesque vicos Air qui sunt in Basan sexaginta oppida Josu. 13:30
- servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui sunt 2 Ki. 2:31
- Bengaber in Ramoth Galaad habebat Avothiair filii Manasse in Galaad ipse praeerat in omni regione Argob quae est in Basan sexaginta civitatibus magnis atque muratis quae habebant seras aereas 3 Ki. 4:13
- erat autem cibus Salomonis per dies singulos triginta chori similae et sexaginta chori farinae 3 Ki. 4:22
- domus autem quam aedificabat rex Salomon Domino habebat sexaginta cubitos in longitudine et viginti cubitos in latitudine et triginta cubitos in altitudine 3 Ki. 6:2
- erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescentorum sexaginta sex talentorum auri 3 Ki. 10:14
- post haec ingressus est Esrom ad filiam Machir patris Galaad et accepit eam cum esset annorum sexaginta quae peperit ei Segub 1 Par. 2:21
- cepitque Gessur et Aram oppida Iair et Canath et viculos eius sexaginta civitatum omnes isti filii Machir patris Galaad 1 Par. 2:23
- filii Ruben et Gad et dimidiae tribus Manasse viri bellatores scuta portantes et gladios et tendentes arcum eruditique ad proelia quadraginta quattuor milia et septingenti sexaginta procedentes ad pugnam 1 Par. 5:18
- fratres quoque eorum principes per familias suas mille septingenti sexaginta fortissimi robore ad faciendum opus ministerii in domo Dei 1 Par. 9:13
- porro Obededom et fratres eius sexaginta octo et Obededom filium Idithun et Osa constituit ianitores 1 Par. 16:38
- omnes hii de filiis Obededom ipsi et filii et fratres eorum fortissimi ad ministrandum sexaginta duo de Obededom 1 Par. 26:8
- et haec sunt fundamenta quae iecit Salomon ut aedificaret domum Dei longitudinis cubitos in mensura prima sexaginta latitudinis cubitos viginti 2 Par. 3:3
- erat autem pondus auri quod adferebatur Salomoni per annos singulos sescenta sexaginta sex talenta auri 2 Par. 9:13
- amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias 2 Par. 11:21
- cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Aegypto Lybies scilicet et Trogoditae et Aethiopes 2 Par. 12:3
- filii Zacchai septingenti sexaginta 1 Esd. 2:9
- filii Adonicam sescenti sexaginta sex 1 Esd. 2:13
- omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia trecenti sexaginta 1 Esd. 2:64
- secundum vires suas dederunt in inpensas operis auri solidos sexaginta milia et mille argenti minas quinque milia et vestes sacerdotales centum 1 Esd. 2:69
- anno primo Cyri regis Cyrus rex decrevit ut domus Dei quae est in Hierusalem aedificaretur in loco ubi immolent hostias et ut ponant fundamenta subportantia altitudinem cubitorum sexaginta et latitudinem cubitorum sexaginta 1 Esd. 6:3
- de filiis Selomith filius Iosphiae et cum eo centum sexaginta viri 1 Esd. 8:10
- de filiis Adonicam qui erant novissimi et haec nomina eorum Helifeleth et Heihel et Samaias et cum eis sexaginta viri 1 Esd. 8:13
- filii Zacchai septingenti sexaginta 2 Esd. 7:14
- filii Adonicam sescenti sexaginta septem 2 Esd. 7:18
- filii Baggoaim duo milia sexaginta septem 2 Esd. 7:19
- omnis multitudo quasi unus quadraginta duo milia sescenti sexaginta 2 Esd. 7:66
- et quod dedit reliquus populus auri dragmas viginti milia et argenti minas duo milia et tunicas sacerdotales sexaginta septem 2 Esd. 7:72
- omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes 2 Esd. 11:6
- en lectulum Salomonis sexaginta fortes ambiunt ex fortissimis Israhel Cant. 3:7
- sexaginta sunt reginae et octoginta concubinae et adulescentularum non est numerus Cant. 6:8
- sed caput Syriae Damascus et caput Damasci Rasin et adhuc sexaginta et quinque anni et desinet Ephraim esse populus Isa. 7:8
- et de civitate tulit eunuchum unum qui erat praepositus super viros bellatores et septem viros de his qui videbant faciem regis qui inventi sunt in civitate et scribam principem militum qui probabat tirones et sexaginta viros de populo terrae qui inventi sunt in medio civitatis Jer. 52:25
- et fecit frontes per sexaginta cubitos et ad frontem atrium portae undique per circuitum Ezec. 40:14
- Nabuchodonosor rex fecit statuam auream altitudine cubitorum sexaginta, latitudine cubitorum sex, et statuit eam in campo Dura provinciae Babylonis. Dan. 3:1
- Scito ergo, et animadverte: Ab exitu sermonis, ut iterum aedificetur Ierusalem, usque ad Christum ducem, hebdomades septem, et hebdomades sexaginta duae erunt: et rursum aedificabitur platea, et muri in angustia temporum. Dan. 9:25
- Et post hebdomades sexaginta duas occidetur Christus: et non erit eius populus, qui eum negaturus est. Et civitatem, et sanctuarium dissipabit populus cum duce venturo: et finis eius vastitas, et post finem belli statuta desolatio. Dan. 9:26
- et sequenti anno congregavit electorum virorum sexaginta milia et equitum quinque milia ut debellaret eos 1 Ma. 4:28
- et crediderunt ei et conprehendit ex eis sexaginta viros et occidit eos in una die secundum verbum quod scriptum est 1 Ma. 7:16
- adito rege promittens ei argenti talenta sexaginta et trecenta et ex reditibus aliis talenta octoginta 2 Ma. 4:8
- qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud triginta Mt. 13:23
- et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:8
- et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum Mk. 4:20
- et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmaus Lk. 24:13
- vidua eligatur non minus sexaginta annorum quae fuerit unius viri uxor 1 Tim. 5:9
- et dabo duobus testibus meis et prophetabunt diebus mille ducentis sexaginta amicti saccos Apoc. 11:3
- et mulier fugit in solitudinem ubi habet locum paratum a Deo ut ibi pascant illam diebus mille ducentis sexaginta Apoc. 12:6
- hic sapientia est qui habet intellectum conputet numerum bestiae numerus enim hominis est et numerus eius est sescenti sexaginta sex Apoc. 13:18
- omnia autem vasa aurea et argentea quattuor milia quadringenta sexaginta novem. 3 Esd. 2:14
- filii Demu duo milia quadringenti septuaginta, filii Chorab mille ducenti quinque, filii Baniae sescenti sexaginta octo, 3 Esd. 5:12
- filii Can triginta septem, filii Zoroar duo milia sexaginta sex, filii Adinu quadringenti sexaginta unus, 3 Esd. 5:14
- qui ex Machaloth centum viginti duo, qui ex Basellon et Ceagge sexaginta quinque, qui ex Bastoro centum viginti duo, 3 Esd. 5:20
- filii Levitae: filii Iesu in Caduhel et Banus et Serebias et Edias septuaginta quattuor. omnis numerus a duodecim annis triginta milia quadringenti sexaginta duo. 3 Esd. 5:26
- omnis autem Israhel erant a duodecim annorum, exceptis servis et ancillis, quadraginta duo milia trecenti sexaginta. 3 Esd. 5:41
- servi horum et ancillae septem milia trecenti triginta septem, cantores et cantatrices ducenti sexaginta quinque, 3 Esd. 5:42
- cuius altitudo sit cubitorum sexaginta, et latitudo cubitorum sexaginta, quadratum lapidibus politis tribus, et meniano ligneo eiusdem regionis et meniano uno novo; et inpendia dari de domo Cyri regis; 3 Esd. 6:25
- ex filiis Baniae Salimoth filius Iosaphiae et cum ipso viri centum sexaginta, 3 Esd. 8:39