Haller's Concordance: SICCABITUR
- mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabitur Ps. 90:6
- et arescet aqua de mari et fluvius desolabitur atque siccabitur Isa. 19:5
- nudabitur alveus rivi a fonte suo et omnis sementis inrigua siccabitur arescet et non erit Isa. 19:7
- usquequo lugebit terra et herba omnis regionis siccabitur propter malitiam habitantium in ea consumptum est animal et volucre quoniam dixerunt non videbit novissima nostra Jer. 12:4
- ecce plantata est ergone prosperabitur nonne cum tetigerit eam ventus urens siccabitur et in areis germinis sui arescet Ezec. 17:10
- o pastor et idolum derelinquens gregem gladius super brachium eius et super oculum dextrum eius brachium eius ariditate siccabitur et oculus dexter eius tenebrescens obscurabitur Zach. 11:17
- sicut flos siccabitur, cum exsurget ardor qui emissus est super te. 4 Esd. 15:50