Haller's Concordance: SICERAM
- et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua Dt. 14:26
- panem non comedistis vinum et siceram non bibistis ut sciretis quia ego sum Dominus Deus vester Dt. 29:6
- cave ergo ne vinum bibas ac siceram ne inmundum quicquam comedas Judg. 13:4
- sed hoc respondit ecce concipies et paries filium cave ne vinum bibas et siceram et ne aliquo vescaris inmundo erit enim puer nazareus Dei ab infantia sua et ex utero matris usque ad diem mortis suae Judg. 13:7
- et quicquid ex vinea nascitur non comedat vinum et siceram non bibat nullo vescatur inmundo et quod ei praecepi impleat atque custodiat Judg. 13:14
- date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo Pr. 31:6